monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 118
{XXXIX} bubonis cerebrum cum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero vocantur cacoethe, cinis feminum arietis cum lacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel. ulcerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vulnera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis obliterantur.